라틴어 문장 검색

Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:14)
Et tamen vellet nollet mulier, dominus reddiditet quod praeco promiserat expetiit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:14)
et iste dives homo eat ad praeconem et faciat interrogare sacculumcum duobus serpentibus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:40)
Bone rex, dico tibi in veritate censum istum fuisse meum, sed quia volebampauperi homini quod praeco promiserat auferre, dixi adhuc mihi alium serpentemdeesse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:43)
Sed modo, rex, mei miserere et quod praeco promisit reddam pauperi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:44)
eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum, reclamantibus multis, post terga manibus vinctis, suspendi praecepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 4:2)
Consulatu Tauri et Florenti, inducto sub praeconibus Tauro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:4)
Quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata propere dextera, vi principis fiducia pleni, ausus increpare quosdam, ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:- Exulto - provinciarum fortissimi defensores, - et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec appetenti moderamina orbis Romani, mihi ut potissimo omnium, vestras detulisse virtutes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 5:1)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)
Detecta fraude et coniuratione patefacta ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis imperator Aquasgrani revertitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 247:2)
At in partibus occiduis Pippinus imperatoris filius iussu patris Wasconiam cum exercitu ingressus sublatis ex ea seditiosis totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in ea rebellis aut inoboediens remansisse videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 257:1)
"His cognitis animum meum commasculo, et illico accedens praeconem Clamare inquam Iam desine:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:13)
iamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, iudicium tantum theatro redderetur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:5)
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat:
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION